

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 6: Versus 24
Nemo potest,etc. Quasi: non poteritis ad oculum hominum bona agere, et ex his Deo placere. Non simul in coelo et in terra thesaurizare, nec et vitiis et virtutibus deservire. Quidquid facis, vel ex amore Dei, vel servitute diaboli.Cum regnum Dei et diaboli dissideant inter se, in utroque nemo potest simul militare: unde qui baptizantur, diabolo abrenuntiant et operibus ejus.Aut enim unum odio.Nihil est medium. Quidquid enim facis, aut ex amore Dei, vel ex servitute diaboli.[AUG.]Diabolus enim semper est odio habendus: Deus vero, etc., usque ad sed contemnunt, victi concupiscentia sua et persuasione diabolica.Aut unum sustinebit.[ID.]Non quidem diligit: nemo enim diabolum diligit, sed sua cupiditate implicatus, etc., usque ad etsi non amet illum cujus ancillam diligit.Alterum contemnet.Non quidem odio habebit: nullius enim conscientia Deum potest odisse, quod retractavit idem Augustinus, dicens: Non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est:Superbia eorum qui te oderunt[Psal. 3.], etc.Et mammonae.Mammona, Syra lingua, divitiae, quibus servire Deum negare est. Non dicit habere: quod fieri licet ut bene dispenset, sed servire, quod est avari. Dicitur hoc nomen esse daemonis qui praeest divitiis, non quod in ejus ditione sunt: sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis divitiarum.